HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT VIII: De remissione arcae

#I Reg. V#I Reg. VI#I Reg. XXVII#II Reg. XX#II Reg. II

Tulerunt autem Philisthaei arcam Domini in Azotum, et statuerunt eam juxta Dagon, quasi tropaeum, et surgentes diluculo invenerunt Dagon prostratum in terra ante arcam, et quasi adorantem, ut dicit Josephus, et restituerunt eum in locum suum. Rursus mane sequente invenerunt eum prostratum, caput vero, et manus ejus abscisae a trunco jacebant super limen. Ob hoc nullus ingrediens templum in Azoto calcat super limen, usque in hodiernum diem, et aggravata est manus Domini super Azotos, et percussit eos in secretiori parte natium, et computrescebant prominentes extales eorum. Quod Josephus dicit factum ex crudeli passione dysenteriae, ita ut putrefacta egererent intestina, et mures ebullientes de agris corrodebant extales eorum, et, satrapis convocatis, dixerunt ad eos: Quid faciemus de arca? Qui dixerunt. Circumducatur. Quocunque autem circumducebatur, percutiebat omnes in posterioribus; et fecerunt sibi sedes pelliceas, et convenientes principes quinque urbium, tractabant quid facturi essent, et erant qui dicerent causam passionum factam per arcam, alii per casum, alii per corruptionem aeris et fructuum terrae. Dixerunt autem sacerdotes et divini: Cur aggravatis cor vestrum sicut Pharao et Aegyptus. Remittite arcam, sed non vacuam. Reponite in capsella juxta arcam quinque annulos aureos et quinque mures aureos, pro numero civitatum quae percussae sunt. Josephus tamen dicit, quinque simulacra hominum aurea: Et ponetis arcam super plaustrum novum, et conjungetis duas vaccas fetas, quibus non est impositum jugum, et vitulos earum recludetis domi, et si recto itinere ascendant contra Bethsames, ipsa fecit nobis hoc malum; alioquin casu factum est. Ibant ante vaccae mugientes in directum, nec declinantes ad dexteram, nec ad sinistram per viam, quae ducit Bethsames. Et haec est una sacerdotalium civitatum in tribu Benjamin. Est altera Bethsames in tribu Nephthalim. Porro Bethsamitae metebant triticum, et venit plaustrum in agro Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Et posuerunt arcam super lapidem grandem, quem putant Hebraei fuisse aram, et aedificatam ab Abraham, et capsellam, quae erat juxta eam, et conciderunt Levitae ligna plaustri, et vaccas posuerunt super ea in holocaustum Domino. Viri antem Bethsamitae obtulerunt holocausta, et victimas in die illa. Asserunt quidam quinque tantum esse civitates Philisthiim, et ideo quinque tantum misisse annulos aureos et quinque mures. Sed in sequentibus legitur Siceleg fuisse civitas Philisthinorum. Unde melius videtur, quod dicit Isidorus quinque fuisse tantum metropoles; et quaeque obtulit annulum aureum et murem; aliae solum mures obtulerunt, usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini. Et videtur haec littera sonare, quod Abel sit nomen lapidis super quem posita fuit arca. Alii asserunt civitatem, quae tunc Bethsames dicebatur, quae postea dicta est Abel, quod interpretatur luctus, propter luctum Bethsamitarum qui secutus est. Et additum est, magnum, ad differentiam alterius Abel, quae in sequentibus Abela dicitur, ubi sapiens mulier exclamavit ad Joab. Qui interrogant, interrogent in Abela. Et tunc legitur super quem posuerunt arcam, id est juxta quem. Et percussi sunt de Bethsamitis septuaginta viri, et quinquaginta millia plebis, eo quod vidissent arcam nudam. Creduntur autem illi septuaginta deposuisse arcam, cum non essent sacerdotes. Si quaeritur cur ergo mortui non sunt Philisthaei quotquot viderunt arcam, potest dici quod non peccaverunt videndo, quibus non erat prohibitum videre. Timentes autem Bethsamitae miserunt ad viros Cariathiarim, ut reducerent ad se arcam. Qui reduxerunt eam, et tulerunt eam in domum Aminadab viri justi in Gabaa. Et Eleazarum filium ejus sacerdotem instituerunt in custodiam arcae, et fuit ibi viginti annis usque ad octavum annum regni Saulis, quo ipse tulit eam in castra. Manserat autem apud Philisthaeos septem mensibus; et tunc quievit Israel post Dominum, sedata ira Domini super eos.